Charter Document - 99900109

Charter Document - 99900109


Charter Number: 99900109
Cartulary Title: The Hospitaller Cartulary, London
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1278 - 1290
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit frater Robertus de Torevil[] Millicie Templi in Anglia magister humilis salutem in domino sempiternam Noverit universitas vestra nos de communi consilio et assensu tocius capituli nostri apud Dynnesley in festo Sancti Barnabe apostoli dimisisse concessisse et presenti scripto nostro confirmasse Willelmo de Meleburn[] scissori unum mesuagium cum curtilagio quod Gregorius carpentarius de nobis tenuit in suburbio London[] ex opposito novi templi quod quidem iacet inter campum domus nostre qui vocatur Ficattesfeld et parvum gardinum nostrum et extendit se a dicto campo usque ad stratam regiam ducentem de flete versus Westm[onasterium] sicut bundis et muris includitur habendum et tenendum totum prenominatum mesuagium cum curtilagio et omnibus pertinenciis suis sicut includitur dicto Willelmo et heredibus suis et inperpetuum libere quiete bene et in pace reddendo inde annuatim nobis et successoribus nostris apud Novum Templum London[] viginti solidos ad quatuor anni terminos videlicet ad pascha quinque solidos ad nativitatem Sancti Iohannis Baptiste quinque solidos ad festum Sancti Michaelis quinque solidos ad Natale Domini quinque solidos pro omnibus serviciis exaccionibus et secularibus demandis In cuius rei testimonium huic scripto capituli nostri apposuimus Hiis testibus fratre Thomas de Bray capellano fratre Rogero Dakeni preceptore de Scocia fratre Thoma de la Feune preceptore de Bistlesham fratre Roberto le Scrop preceptore de Samford fratre Roberto de Boumton[] preceptore Eborum fratre Rogero de Crauford preceptore de Bruera fratre Roberto de Glaston[] preceptore Hibernie fratre Thoma de Tuluse tunc preceptore London[] et aliis