Charter Document - 99900098
Charter Number: | 99900098 |
---|---|
Cartulary Title: | The Hospitaller Cartulary, London |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1341 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Noverint universi per presentes quod nos Frater Philippus de Thame Sancte domus hospitalis Sancti Iohannis Ierusalem prior humilis in Anglia et eiusdem domus fratres unanimi voluntate et assensu tocius capituli nostri concessimus et per presentes confirmavimus dilecto nobis in Christo fratri Hugoni de Lichefeld[] custodi capelle nostre Novi Templi London[] et successoribus suis eiusdem capelle custodibus mille fagettes pro focali quolibet anno percipiend[o] in bosco nostro de Lilleston[] in festis Nativitatis beati Iohannis Baptiste et Sancti Michaelis sumptibus tum dicti fratris Hugonis et successorum suorum amputand[] faciend[] et cariand[] usque ad locum capelle predicte In cuius rei testimonium sigillum nostrum commune et dicti fratris Hugonis sigillum Hiis scriptis indentatis alternatim sunt appensa Datum apud Melcheburn[] in celebracione capituli nostri die vicesima sexta mensis iunii anno regni Regis Edwardi tercii post conquestum in Anglia quinto decimo regni vero sui Francie secundo
Markups
Names Markup:
Noverint universi per presentes quod nos Frater Philippus de Thame Sancte domus hospitalis Sancti Iohannis Ierusalem priorname humilis in Anglia et eiusdem domus fratresname unanimi voluntate et assensu tocius capituli nostri concessimus et per presentes confirmavimus dilecto nobis in Christo fratri Hugoni de Lichefeld[] custodi capelle nostre Novi Templi Londonname[] et successoribus suis eiusdem capelle custodibus mille fagettes pro focali quolibet anno percipiend[o] in bosco nostro de Lilleston[] in festis Nativitatis beati Iohannis Baptiste et Sancti Michaelis sumptibus tum dicti fratris Hugonisname et successorum suorum amputand[] faciend[] et cariand[] usque ad locum capelle predicte In cuius rei testimonium sigillum nostrum commune et dicti fratris Hugonisname sigillum Hiis scriptis indentatis alternatim sunt appensa Datum apud Melcheburn[] in celebracione capituli nostri die vicesima sexta mensis iunii anno regni Regis Edwardi terciiname post conquestum in Anglia quinto decimo regni vero sui Francie secundo