Charter Document - 99900093

Charter Document - 99900093


Charter Number: 99900093
Cartulary Title: The Hospitaller Cartulary, London
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Indulgence
Date: 1202 - 1216
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

E[] Dei gratia Ardinachan[] archiepiscopus et tocius Hibernie primas et eadem gratia A[] Darensis et A[] Farden[] episcopi universis sancte matris ecclesie filiis salutem gratiam et benedictionem Sancta quidem et salubris est cogitacio sanctorum suffragiis adherere ut hii quibus in huius vite fluctuantis adversis merita propria non sufficiunt sanctorum meritis et intercessionibus invitantur quia vero ex virorum fide dignorum assercione certa relatione cognovimus plurimorum sanctorum reliquias in ecclesia Beate Marie fratrum Milicie Templi Ierusalem London[] contineri omnibus qui ad eundem locum ob veneracionem memoratarum reliquiarum die ad hoc solempniter constituto accesserint confessis et vere penitentibus de Dei misericordia confisi Ego E[] Ardinachan[] archiepiscopus xxxiiii dies et ego A[] Darensis xx dies et ego A[] Farden[sis] episcopi xx dies relaxacionis indulgemus volentes eos et concedentes in omni oracione et beneficio tanquam vere participes per Archiepiscopatum et episcopatus nostros admitti quod ne ab universitatis vestre noticia futuris temporibus elabatur presentis scripti testimonio sigillorum nostrorum appositione muniti duximus roborandum

Markups

Names Markup:



Ename[] Dei gratia Ardinachan[] archiepiscopusname et tocius Hibernie primas et eadem gratia A[] Darensisname et A[] Farden[] episcopiname universis sancte matris ecclesie filiis salutem gratiam et benedictionem Sancta quidem et salubris est cogitacio sanctorum suffragiis adherere ut hii quibus in huius vite fluctuantis adversis merita propria non sufficiunt sanctorum meritis et intercessionibus invitantur quia vero ex virorum fide dignorum assercione certa relatione cognovimus plurimorum sanctorum reliquias in ecclesia Beate Marie fratrum Milicie Templi Ierusalem London[] contineri omnibus qui ad eundem locum ob veneracionem memoratarum reliquiarum die ad hoc solempniter constituto accesserint confessis et vere penitentibus de Dei misericordia confisi Ego E[] Ardinachan[] archiepiscopusname xxxiiii dies et ego A[] Darensisname xx dies et ego A[] Farden[sis] episcopiname xx dies relaxacionis indulgemus volentes eos et concedentes in omni oracione et beneficio tanquam vere participes per Archiepiscopatum et episcopatus nostros admitti quod ne ab universitatis vestre noticia futuris temporibus elabatur presentis scripti testimonio sigillorum nostrorum appositione muniti duximus roborandum