Charter Document - 99900088
Charter Number: | 99900088 |
---|---|
Cartulary Title: | The Hospitaller Cartulary, London |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Indulgence |
Date: | 1260 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Dionisius dei gratia Akadedensis episcopus universis Sancte Matris ecclesie filiis salutem gratiam et benedictionem Sancta quidem et salubris est cogitacio sanctorum suffragiis adherere ut hii quibus in huius vite fluctuantis adversis merita propria non sufficiunt sanctorum meritis et intercessionibus invitantur quia ex virorum fide dignorum assercione certa religione cognovimus plurimorum sanctorum reliquias in ecclesia beate Marie fratrum Milicie Templi [Ieroso] London[] contineri omnibus qui ad eundem locum ob veneracionem memoratarum reliquiarum die ad hoc solemniter constituto accesserint et eciam in dedicacione eiusdem confessis et vere penitentibus de dei misericordia confisi de iniuncta sibi prima quadraginta dies relaxamus Quod ne ab universitatis vestre noticia futuris temporibus elabatur presentis scripti testimonio sigilli nostri appositione muniti duximus roborand[o] Datum apud London[] xi kalendis iunii anno ab incarnacione domini millesimo ducentesimo lx
Markups
Names Markup:
Dionisiusname dei gratia Akadedensis episcopusname universis Sancte Matris ecclesie filiis salutem gratiam et benedictionem Sancta quidem et salubris est cogitacio sanctorum suffragiis adherere ut hii quibus in huius vite fluctuantis adversis merita propria non sufficiunt sanctorum meritis et intercessionibus invitantur quia ex virorum fide dignorum assercione certa religione cognovimus plurimorum sanctorum reliquias in ecclesia beate Marie fratrum Milicie Templi [Ieroso] London[] contineri omnibus qui ad eundem locum ob veneracionem memoratarum reliquiarum die ad hoc solemniter constituto accesserint et eciam in dedicacione eiusdem confessis et vere penitentibus de dei misericordia confisi de iniuncta sibi prima quadraginta dies relaxamus Quod ne ab universitatis vestre noticia futuris temporibus elabatur presentis scripti testimonio sigilli nostri appositione muniti duximus roborand[o] Datum apud London[] xi kalendis iunii anno ab incarnacione domini millesimo ducentesimo lx