Charter Document - 99900087
Charter Number: | 99900087 |
---|---|
Cartulary Title: | The Hospitaller Cartulary, London |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Indulgence |
Date: | 1252 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Christi fidelibus Geraldus dei gratia Burdegalensis archiepiscopus salutem in domino sempiternam Quia reverencia que matri domini defertur illi qui eam talem fecit quod mater dei esset salubriter exhibetur oportet nos eam revereri in terris ut ipsius [procuius] adiuti cum filio suo conregnemus in celis nos igitur super premissis fiduciam talem habentes de dei misericordia et ipsius meritis beate virginis plenius confisi omnibus vere penitentibus quorum diocesani hanc nostram indulgenciam ratam habuerint qui ecclesiam beate virginis supradicte infra septa novi templi London[] sitam orandi causa humiliter ac devote intraverint et oblaciones seu alias quaslibet elemosinas de bonis sibi a deo concessis pie contulerint eidem de iniuncta sibi prima quadraginta dies misericorditer relaxamus Actum London[] xii kalend[] iunii anno gratie millesimo ducentesimo quinquagesimo secundo
Markups
Names Markup:
Omnibus Christi fidelibus Geraldusname dei gratia Burdegalensis archiepiscopusname salutem in domino sempiternam Quia reverencia que matri domini defertur illi qui eam talem fecit quod mater dei esset salubriter exhibetur oportet nos eam revereri in terris ut ipsius [procuius] adiuti cum filio suo conregnemus in celis nos igitur super premissis fiduciam talem habentes de dei misericordia et ipsius meritis beate virginis plenius confisi omnibus vere penitentibus quorum diocesani hanc nostram indulgenciam ratam habuerint qui ecclesiam beate virginis supradicte infra septa novi templi London[] sitam orandi causa humiliter ac devote intraverint et oblaciones seu alias quaslibet elemosinas de bonis sibi a deo concessis pie contulerint eidem de iniuncta sibi prima quadraginta dies misericorditer relaxamus Actum London[] xii kalend[] iunii anno gratie millesimo ducentesimo quinquagesimo secundo