Charter Document - 99900085

Charter Document - 99900085


Charter Number: 99900085
Cartulary Title: The Hospitaller Cartulary, London
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Indulgence
Date: 1250
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Universis Christi fidelibus G[alfridus] permissione divina Ossorensis episcopus salutem in domino sempiternam Quia reverencia que matri domini differtur illi eciam qui eam talem fecit quod mater dei esset salubriter exhebetur oportet nos eam revereri in terris ut ipsius [procuius] adiuti cum filio suo conregnemus in celis nos igitur super premissis fiduciam talem habentes de dei misericordia et meritis ipsius beate virginis plenius confisi omnibus vere penitentibus quorum diocesani hanc nostram indulgenciam ratam habuerint qui nonam capellam beate virginis supradicte infra septa novi templi London[] sitam orandi causa humiliter ac devote intraverint de iniuncta sibi prima viginti dies misericorditer relaxamus Actum London[] anno gratie millesimo ducentesimo quinquagesimo die Sancti Iohannis Baptiste

Markups

Names Markup:



Universis Christi fidelibus G[alfridus]name permissione divina Ossorensis episcopusname salutem in domino sempiternam Quia reverencia que matri domini differtur illi eciam qui eam talem fecit quod mater dei esset salubriter exhebetur oportet nos eam revereri in terris ut ipsius [procuius] adiuti cum filio suo conregnemus in celis nos igitur super premissis fiduciam talem habentes de dei misericordia et meritis ipsius beate virginis plenius confisi omnibus vere penitentibus quorum diocesani hanc nostram indulgenciam ratam habuerint qui nonam capellam beate virginis supradicte infra septa novi templi London[] sitam orandi causa humiliter ac devote intraverint de iniuncta sibi prima viginti dies misericorditer relaxamus Actum London[] anno gratie millesimo ducentesimo quinquagesimo die Sancti Iohannis Baptiste