Charter Document - 99900081

Charter Document - 99900081


Charter Number: 99900081
Cartulary Title: The Hospitaller Cartulary, London
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Indulgence
Date: 1246
Date type: Internal, A.D., Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

Universis Christi fidelibus Willelmus Dei gratia Lechlinia episcopus salutem in Domino sempiternam Quia reverencia que matri Domini defertur illi eciam qui eam talem fecit quod mater Dei esset salubriter exhibetur oportet nos eam revereri in terris ut ipsius [procuius] adiuti cum filio suo conregnemus in celis nos igitur super premissis fiduciam talem habentes de Dei misericordia et meritis ipsius beate virginis plenius confisi omnibus vere penitentibus quorum diocesani hanc nostram indulgenciam ratam habuerint qui capellam beate virginis supradicte infra septa Templi Ierosolimitani London[] sitam orandi causa humiliter intraverint ac devote vel de suis elemosinis ad luminaria ipsius ibidem accendenda aliquod beneficium contulerint de iniuncta sibi prima viginti dies relaxamus Actum anno gratie millesimo cc quadragesimo sexto pontificatus nostri xviii Valete

Markups

Names Markup:



Universis Christi fidelibus Willelmusname Dei gratia Lechlinia episcopusname salutem in Domino sempiternam Quia reverencia que matri Domini defertur illi eciam qui eam talem fecit quod mater Dei esset salubriter exhibetur oportet nos eam revereri in terris ut ipsius [procuius] adiuti cum filio suo conregnemus in celis nos igitur super premissis fiduciam talem habentes de Dei misericordia et meritis ipsius beate virginis plenius confisi omnibus vere penitentibus quorum diocesani hanc nostram indulgenciam ratam habuerint qui capellam beate virginis supradicte infra septa Templi Ierosolimitani London[] sitam orandi causa humiliter intraverint ac devote vel de suis elemosinis ad luminaria ipsius ibidem accendenda aliquod beneficium contulerint de iniuncta sibi prima viginti dies relaxamus Actum anno gratie millesimo cc quadragesimo sexto pontificatus nostri xviii Valete