Charter Document - 99900080
Charter Number: | 99900080 |
---|---|
Cartulary Title: | The Hospitaller Cartulary, London |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Indulgence |
Date: | 1205 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Willelmus dei gratia London[] episcopus universis sancte Matris ecclesie filiis per episcopatum London[] constitutis salutem gratiam et benedictionem sancta quidem et salubris est cogitacio sanctorum suffragiis adherere ut hii quibus in huius vite fluctuantis adversis merita propria non sufficiunt sanctorum meritis et intercessionibus invitantur quia vero ex virorum fide dignorum assercione certa relatione cognovimus plurimorum sanctorum reliquias in ecclesia beate Marie fratrum milicie templi Ierosolimit[] London[] contineri omnibus qui ad eundem locum ob veneracionem memoratarum reliquiarum die ad hoc solempniter constituto accesserint confessis et vere penitentibus de dei misericordia confisi de iniuncta sibi penitencia quadraginta dies relaxamus Quod ne ab universitatis vestre noticia futuris temporibus elabatur presentis scripti testimonio sigilli nostri apposicione muniti duximus roborand[] Datum apud parcum quarto idus iunii anno ab incarnacione domini millesimo ducentesimo quinto
Markups
Names Markup:
Willelmusname dei gratia London[] episcopusname universis sancte Matris ecclesie filiis per episcopatum London[] constitutis salutem gratiam et benedictionem sancta quidem et salubris est cogitacio sanctorum suffragiis adherere ut hii quibus in huius vite fluctuantis adversis merita propria non sufficiunt sanctorum meritis et intercessionibus invitantur quia vero ex virorum fide dignorum assercione certa relatione cognovimus plurimorum sanctorum reliquias in ecclesia beate Marie fratrum milicie templi Ierosolimit[] London[] contineri omnibus qui ad eundem locum ob veneracionem memoratarum reliquiarum die ad hoc solempniter constituto accesserint confessis et vere penitentibus de dei misericordia confisi de iniuncta sibi penitencia quadraginta dies relaxamus Quod ne ab universitatis vestre noticia futuris temporibus elabatur presentis scripti testimonio sigilli nostri apposicione muniti duximus roborand[] Datum apud parcum quarto idus iunii anno ab incarnacione domini millesimo ducentesimo quinto