Charter Document - 99900079
Charter Number: | 99900079 |
---|---|
Cartulary Title: | The Hospitaller Cartulary, London |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Indulgence |
Date: | 1161 - 1166 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Robertus Dei gratia Lincolniensis episcopus universis catholice ecclesie filiis per episcopatum Lincoln[] constitutis salutem Inter precipua pietatis et caritatis opera unum est quod Deo acceptum esse credimus loca videlicet sancta visitare et visitando venerari ea maxime que ad honorem Dei devocionis causa specialius fundata sunt hac igitur consideracione domum templi que London[] super Tamensem fluvium sita est omni cum devocione diligere et promovere cupientes universitatem vestram monemus et exhortamur in Domino ut locum illum ob salutem animarum vestrarum nobiscum una veneremini et in die maxime dedicacionis eius eum celeberrime visitetis omnibus autem qui hanc nostram exhortacionem benigne admiserint et iam dicto die dedicacionis loco illi elemosinam aliquam devote erogaverint de iniuncta sibi penitencia viginti dies relaxamus et omnium bonorum que in Sancta Lincolniensi ecclesia fiunt communionem concedimus Valete
Markups
Names Markup:
Robertusname Dei gratia Lincolniensis episcopusname universis catholice ecclesie filiis per episcopatum Lincoln[] constitutis salutem Inter precipua pietatis et caritatis opera unum est quod Deo acceptum esse credimus loca videlicet sancta visitare et visitando venerari ea maxime que ad honorem Dei devocionis causa specialius fundata sunt hac igitur consideracione domum templi que London[] super Tamensem fluvium sita est omni cum devocione diligere et promovere cupientes universitatem vestram monemus et exhortamur in Domino ut locum illum ob salutem animarum vestrarum nobiscum una veneremini et in die maxime dedicacionis eius eum celeberrime visitetis omnibus autem qui hanc nostram exhortacionem benigne admiserint et iam dicto die dedicacionis loco illi elemosinam aliquam devote erogaverint de iniuncta sibi penitencia viginti dies relaxamus et omnium bonorum que in Sancta Lincolniensi ecclesia fiunt communionem concedimus Valete