Charter Document - 99900078
Charter Number: | 99900078 |
---|---|
Cartulary Title: | The Hospitaller Cartulary, London |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Indulgence |
Date: | 1164 - 1181 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
R[ogerus] Dei gratia Eboracensis ecclesie Archiepiscopus sedis apostolice legatus omnibus sancte ecclesie filiis salutem et Dei benedictionem Universis dei fidelibus et precipue religiosis in locis ad honorem Dei fundatis et dedicatis habitantibus modis omnibus quibus valemus et prodesse volumus et debemus inter insignia autem pietatis opera excellencius ceteris et Deo acceptabile esse credimus loca sancta visitare et visitando venerari ea propter devocionem vestram rogamus et attencius exhortamur in Domino quatinus pro Dei amore et animarum vestrarum salute domum templi que London[] super Tamensem fluvium sita est et ecclesiam in honore Dei genitricis beate Marie ibidem constructam cum omni devocione veneramini et diligatis et de bonis vestris adeo nobis collatis partem aliquam pietatis intuitu inpartiri dignemini et maxime in die dedicacionis eius celeberrime visitare studeatis omnibus autem hanc exhortacionem nostram benigne suscipientibus qui iam dicte ecclesie in anniversaria eius dedicacione elemosinas suas erogaverint decem dies de iniuncta sibi penitencia confisi de beatorum apostolorum Petri et Pauli meritis relaxamus omnium quoque beneficiorum et oracionum que in ecclesiis nostris fiunt participes esse concedimus Valete
Markups
Names Markup:
R[ogerus]name Dei gratia Eboracensis ecclesie Archiepiscopus sedis apostolice legatusname omnibus sancte ecclesie filiis salutem et Dei benedictionem Universis dei fidelibus et precipue religiosis in locis ad honorem Dei fundatis et dedicatis habitantibus modis omnibus quibus valemus et prodesse volumus et debemus inter insignia autem pietatis opera excellencius ceteris et Deo acceptabile esse credimus loca sancta visitare et visitando venerari ea propter devocionem vestram rogamus et attencius exhortamur in Domino quatinus pro Dei amore et animarum vestrarum salute domum templi que London[] super Tamensem fluvium sita est et ecclesiam in honore Dei genitricis beate Marie ibidem constructam cum omni devocione veneramini et diligatis et de bonis vestris adeo nobis collatis partem aliquam pietatis intuitu inpartiri dignemini et maxime in die dedicacionis eius celeberrime visitare studeatis omnibus autem hanc exhortacionem nostram benigne suscipientibus qui iam dicte ecclesie in anniversaria eius dedicacione elemosinas suas erogaverint decem dies de iniuncta sibi penitencia confisi de beatorum apostolorum Petri et Pauli meritis relaxamus omnium quoque beneficiorum et oracionum que in ecclesiis nostris fiunt participes esse concedimus Valete