Charter Document - 99900077
Charter Number: | 99900077 |
---|---|
Cartulary Title: | The Hospitaller Cartulary, London |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Indulgence |
Date: | 1193 - 1205 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
H[ubertus] Dei gratia Cantuariensis archiepiscopus tocius Anglie primas universis in Christo fratribus et filiis salutem in auctore salutis cum super nos dilectissimi tanquam animarum vestrarum custodes simus a Domino constituti ad ea nos debemus sollicita in Domino exhortacione allicere que saluti animarum vestrarum noverimus amplius expedire quia igitur inter precipua caritatis et pietatis opera post ea que pauperibus fiunt id Deo acceptissimum esse creditur per quod locis sacris digna veneracio inpenditur circa id studiosius nos decet intendere ut ita anime nostre possint in celo locum digne veneracionis invenire Hac igitur consideracione domum Templi London[] que super tamensem fluvium sita est cum omni devocione promovere et venerari cupientes universitatem vestram monemus et exhortamur in domino ut locum illum ob salutem animarum vestrarum nobiscum una venerari et maxime in die dedicacionis eius celeberrime visitare velitis Nos autem de misericordia Dei confidentes intuitu promocionis eiusdem loci et ad exemplum bone memorie B[aldwinus] predecessoris nostri omnibus qui hanc nostram exhortacionem benigne admiserint et iam dicto die dedicacionis loco illi digne veneracionis obsequium inpenderint et elemosinas suas erogaverint confessis et vere penitentibus de iniuncta sibi penitencia viginti dies relaxamus et omnium orationum et beneficiorum que in Sancta Cantuariensi ecclesia fiunt participes esse concedimus Valete
Markups
Names Markup:
H[ubertus]name Dei gratia Cantuariensis archiepiscopusname tocius Anglie primas universis in Christo fratribus et filiis salutem in auctore salutis cum super nos dilectissimi tanquam animarum vestrarum custodes simus a Domino constituti ad ea nos debemus sollicita in Domino exhortacione allicere que saluti animarum vestrarum noverimus amplius expedire quia igitur inter precipua caritatis et pietatis opera post ea que pauperibus fiunt id Deo acceptissimum esse creditur per quod locis sacris digna veneracio inpenditur circa id studiosius nos decet intendere ut ita anime nostre possint in celo locum digne veneracionis invenire Hac igitur consideracione domum Templi London[] que super tamensem fluvium sita est cum omni devocione promovere et venerari cupientes universitatem vestram monemus et exhortamur in domino ut locum illum ob salutem animarum vestrarum nobiscum una venerari et maxime in die dedicacionis eius celeberrime visitare velitis Nos autem de misericordia Dei confidentes intuitu promocionis eiusdem loci et ad exemplum bone memorie B[aldwinus] predecessoris nostri omnibus qui hanc nostram exhortacionem benigne admiserint et iam dicto die dedicacionis loco illi digne veneracionis obsequium inpenderint et elemosinas suas erogaverint confessis et vere penitentibus de iniuncta sibi penitencia viginti dies relaxamus et omnium orationum et beneficiorum que in Sancta Cantuariensi ecclesia fiunt participes esse concedimus Valete