Charter Document - 99900076
Charter Number: | 99900076 |
---|---|
Cartulary Title: | The Hospitaller Cartulary, London |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Indulgence |
Date: | 1162 - 1170 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Thomas dei gratia Cantuariensis ecclesie minister humilis universis sibi in Christo dilectis fratribus et filiis salutem Inter precipua pietatis et caritatis opera unum est quod deo acceptum esse credimus loca videlicet sancta visitare et visitando venerari ea maxime que ad honorem dei devocionis causa specialius fundata sunt Hac igitur consideracione domum templi que Londoniis super tamensem fluvium sita est omni cum devocione diligere et promonere cupientes universitatem vestram monemus et exhortamur in domino ut locum illum ob salutem animarum vestrarum nobiscum unam veneremini et in die maxime dedicacionis eius eum celeberrime visitetis omnibus autem qui hanc nostram exhortacionem benigne admiserint et iam dicto die dedicationis loco illi elemosinam aliquam devote erogaverint de iniuncta sibi penitencia viginti dies relaxamus et omnium bonorum que in Sancta Cant[uariensi] ecclesia fiunt communionem concedimus Valete
Markups
Names Markup:
Thomasname dei gratia Cantuariensis ecclesie ministername humilis universis sibi in Christo dilectis fratribus et filiis salutem Inter precipua pietatis et caritatis opera unum est quod deo acceptum esse credimus loca videlicet sancta visitare et visitando venerari ea maxime que ad honorem dei devocionis causa specialius fundata sunt Hac igitur consideracione domum templi que Londoniis super tamensem fluvium sita est omni cum devocione diligere et promonere cupientes universitatem vestram monemus et exhortamur in domino ut locum illum ob salutem animarum vestrarum nobiscum unam veneremini et in die maxime dedicacionis eius eum celeberrime visitetis omnibus autem qui hanc nostram exhortacionem benigne admiserint et iam dicto die dedicationis loco illi elemosinam aliquam devote erogaverint de iniuncta sibi penitencia viginti dies relaxamus et omnium bonorum que in Sancta Cant[uariensi] ecclesia fiunt communionem concedimus Valete