Charter Document - 99900064
Charter Number: | 99900064 |
---|---|
Cartulary Title: | The Hospitaller Cartulary, London |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1390 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec indentura testatur quod nos Frater Iohannes Radyngton[] prior et fratres hospitalis Sancti Iohannis Ierusalem in Anglia unanimi assensu et voluntate concessimus et hac presenti carta nostra confirmavimus Willelmo West et Agneti uxori eius unum mesuagium cum suis pertinenciis pro laudabili servicio ipsius Willelmi religioni nostr[] impenso et impendendo quod quidem mesuagium situatum est in parochia Sancti Sepulcri iuxta London[] extra barram de Westsmethefelde in Clerkenwellestrete inter tenementum Iohannis Mayn[] versus austrum et tenementum magistri et fratrum hospitalis Sancti Bartholomei de Westsmethefelde versus aquilonem et extendit se a terra nostra versus orientem usque terram regiam vocatam Clerkenwellestrete versus occidentem sicut mete et bunde ibidem dividunt et demonstrant habendum et tenendum predictum mesuagium cum suis pertinenciis prefatis Willelmo et Agneti ad totam vitam ipsorum et eorum diucius viventis ac per unum annum ultra Ita quod post decessum eorum diucius viventis lapso anno dictum messuagium nobis et successoribus nostris integre revertatur et predictus Willelmus facient et supportabunt omnia onera et servicia dicto mesuagio qualitercumque per terminum supradictum dictumque tenementum sumptibus ipsorum competent[] reparabunt et sustentabunt durante termino predicto illud que in fine eiusdem termini in competenti statu dimittent In cuius rei testimonium sigillum nostrum commune et sigilla dictorum Willelmi et Agnetis hiis indenturis alternatim sunt appensa Datum apud Clerkenwell[] in assemblexa nostra ibidem in festo Sancti Valentini martiris anno regni Regis Ricardi secundi post conquestum terciodecimo