Charter Document - 99900061
Charter Number: | 99900061 |
---|---|
Cartulary Title: | The Hospitaller Cartulary, London |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1408 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Hugo Brymham clericus dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Iohanni Grendon[] et Ricardo Wyxton[] capellanis illud tenementum cum suis pertinenciis in Seint Iohannestrete in quo Matheus Barbor inhabitat quod quidem tenementum cum pertinenciis habui ex dono et feoffamento Henrici Grendon[] armigeri habendum et tenendum predictum tenementum cum suis pertinenciis prefatis Iohanni et Ricardo heredibus et assignatis suis imperpetuum tenendum de capitalibus domini feodi illius per servicia inde debita et de iure consueta Et ego vero predictus Hugo et heredes mei predictum tenementum cum suis pertinenciis prefatis Iohanni et Ricardo contra omnes gentes warantizabimus et defendemus imperpetuum In cuius rei testimonium presentibus sigillum meum apposui Datum apud Clerkenwell[] decimo octavo die mensis Iulii anno regni Regis Henrici quarti post conquestum nono