Charter Document - 99900049
Charter Number: | 99900049 |
---|---|
Cartulary Title: | The Hospitaller Cartulary, London |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1431 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ad curiam tentam apud Clerkenwell die mercurii proximo ante festum Sancti Luce Evangeliste anno regni Regis Henrici sexti post conquestum decimo dominus concessit Iohanni Tawney et Agneti uxori eius quod quoddam cotagium in quo manet situatum in Seint Iohannestrete tenendum sibi a festo Sancti Michaelis Archangeli ultimo preterito ante datum istius curie usque ad finem et terminum triginta unius annorum proximorum sequencium et plenarie completorum Reddendo inde annuatim domino x solidos ad terminos usuales et faciendo de nono quandam domum in fine gardini sui eiusdem longitudinis cotagii in quo manet et predicti Iohannes et Agnes sustentabunt dictam nonam domum postquam edificata fuerit de anno in annum durante termino predicto et in fine terminum predicti bene et sufficienter reparatam dimittent Et si dictus redditus aretro fuerit ultra aliquem terminum quo solui debeat pro sex septimanas minime solutus tunc bene licebit ministris domini et successorum suorum in dictum cotagium intrare et distringere districciones que captas effugare et penes se retinere quousque de redditu predicto et arragio eiusdem si que fuerint satisfactum et persolutum et si sufficiens districcio in dicto cotagio ad aliquem terminum quo dictus redditus solui debeat inveniri non poterit aut si reparacio dicte none domus et sustentacio eiusdem de anno in annum competenter non fiant ex tunc bene licebit ministris dicti domini et successorum suorum in dictum cotagium reintrare et ad opus dicti domini et successorum suorum reassumere predictos que Iohannem et Agnetem inde expellere hac concessione non obstante et dant domino de fine pro termino predicto habendo unum caponem qui expenditur in hospicio domini []