Charter Document - 99900047
Charter Number: | 99900047 |
---|---|
Cartulary Title: | The Hospitaller Cartulary, London |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | |
Date: | 1412 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ad curiam tentam apud Clerkenwell[] in vigilia penticostem anno regni Regis Henrici quarti post conquestum tercio decimo venerabilis Iohannes Cullynge et Lucia uxor eius et ceperunt de domino unum mesuagium in SeintIohannestrete cum una domo eidem annexa in qua Iohanna Venise manet et cum gardinis eisdem mesuagio et domui adiacentibus videlicet inter mesuagium Henrici Frericherk[] ex parte australi et mesuagium quod Ricardus Sutton[] tenet ex parte boriali ita tamen quod dicta Iohanna habebit mansum in domo predicta dum vixerit ex dono et concessione domini ante istam curiam habitam habendum et tenendum predictum mesuagium et domum annexam cum gardinis adiacentibus reservat[] mans[] dicte Iohanne ut superius dum vixerit prefatis Iohanni Cullynge et Lucie uxori eius ad terminum vite eorum vel alterius eorum diucius viventis Reddendo inde domino vi solidos annuatim durante vita prefate Iohanne et post decessum eiusdem Iohanne vi solidos viii denarios annuatim ad quatuor terminos in civitate London[] usuales et predicti Iohannes et Lucia uxor eius reparabunt domos [] Ita quod dominus inveniet grossum maeremium cum necesse fuerit reparand[] qui dat de fine vi capones et dictus Iohannes fecit Domino fidelitatem []