Charter Document - 99900043
Charter Number: | 99900043 |
---|---|
Cartulary Title: | The Hospitaller Cartulary, London |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1383 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod nos Willelmus Stowe Baker de Seint Iohannestrete extra Westsmethefeld[] London[] et Alicia uxor mea dedimus concessimus et hac presenti carta nostra confirmavimus Willelmo Hebberde Cordewanere et Alicie uxori eius unam shopam cum gardino adiacente et cum omnibus pertinenciis sicut iacet in vico Sancti Iohannis inter tenementum prioris de Clerkenwell[] ex parte boriali et ex parte australi et extendit se in longitudine a vico Regis ex parte orientali usque ad venellam Sancti Iohannis ex parte occidentali quam quidam shopam cum gardino habuimus ex dono et concessione Agnetis Fornevale quondam uxoris Ade Costard[] habendam et tenendam predictam shopam cum gardino adiacente et suis pertinenciis prefatis Willelmo Alicie uxori eius heredibus et assignatis suis imperpetuum de capitalibus dominis feodi illius per servicia inde debita et de iure consueta Et nos predicti Willelmus et Alicia et heredes nostri predicta shopa cum gardino et omnibus aliis pertinenciis suis predictis Willelmo et Alicie uxori eius heredibus et assignatis suis contra omnes gentes warantizabimus et defendemus imperpetuum In cuius rei testimonium huic carte nostre sigilla nostra apposuimus Hiis testibus Rogero Bronne Willelmo Westram Iohanne Smyth[] et aliis Datum in Seint Iohannestrete extra Westmethefeld[] London[] in festo natalis Domini anno regni Regis Ricardi secundi post conquestum Anglie septimo