Charter Document - 99900041

Charter Document - 99900041


Charter Number: 99900041
Cartulary Title: The Hospitaller Cartulary, London
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1361
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Simon Childe filius et heres Iohannis Childe dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Stephano Childe et Issabelle uxori sue heredibus et assignatis predicti Stephani omnes illas shopas cum solariis superedificatis [] suis pertinenciis que habeo in Clerkenwellestrete in parochia Sancti Sepulcri extra Newgate London[] simul cum reversione omnium terrarum et tenementorum que michi iure hereditario accidere debent sive deberent in vico de Clerkenwellestrete et in parochia Sancti Sepulcri predictis que quidem shope cum solariis superedificatis [] suis pertinenciis sicut sunt inter tenementum prioris hospitalis Sancti Iohannis versus austrum et gardinum dicti prioris versus occidentem et viam regiam versus orientem et tenementum Ade costard[] versus aquilonem habendas et tenendas predictas shopas cum solariis superedificatis [] suis pertinenciis prefatis Stephano et Isabelle heredibus et assignatis dicti Stephani libere quiete integre bene et in pace de capitalibus dominis feodi illius per servicia inde debita et de iure consueta imperpetuum Et ego predictus Simon et heredes mei omnes predictas shopas cum solariis superedificatis [] suis pertinenciis prefatis Stephano et Isabelle heredibus et assignatis predicti Stephani contra omnes gentes warantizabimus imperpetuum In cuius rei testimonium huic presenti carte sigillum meum apposui Hiis testibus Rogero Legat Willelmo de la March[] Adam Costard[] Waltero Mayn et aliis Datum apud Clerkenwellestrete predict[] die iovis in festo Apostolorum Symonis et Iude anno regni Regis Edwardi tercii post conquestum tricesimo quinto