Charter Document - 99900036

Charter Document - 99900036


Charter Number: 99900036
Cartulary Title: The Hospitaller Cartulary, London
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1348
Date type: Internal, Event, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Pateat universis per presentes quod ego Mariona filia quondam Thome Selcote de Sterteford[] in pura virginitate et legia potestate ac plena etate mea remisi relaxavi et omnino imperpetuum pro me et heredibus meis quietum clamavi Petro atte Gate et Sibille uxori eius heredibus et assignatis eorum totum ius et clamium quod habui aut aliquo modo habere potui seu potero in toto illo mesuagio cum suis pertinenciis quod quidem mesuagium predictum predicta Sibilla nuper habuit ex dono et feoffamento Roberti de Nortone et Iohanne uxoris eius in parochia Sancti Sepulcri extra barram de Westsmethefeld[] videlicet in longitudine inter viam regiam versus orientem et gardinum quod quondam fuit Thome Florye versus occidentem et in latitudine inter tenementum quod quondam fuit predicti Thome Florye versus aquilonem et tenementum prioris ecclesie hospitalis Sancti Iohannis de Clerkenwell[] versus austrum Ita videlicet quod nec ego predicta Mariota nec heredes mei nec aliquis nomine meo sue nostro aliquid ius vel clameum in predicto mesuagio cum suis pertinenciis nec in aliqua parte eiusdem de cetero habere sue clamare poterimus nec debemus in futurum Et ego predicta Mariota et heredes mei totum predictum mesuagium cum omnibus suis pertinenciis predictis Petro et Sibille heredibus et assignatis suis contra omnes gentes warantizabimus et defendemus imperpetuum In cuius rei testimonium huic presenti quiete clamancie sigillum meum apposui Hiis testibus Ricardo Smyth[] Iohanne Dobelyn Waltero Hobekoc Henrico de Wasingg[] Vincencio de Warle Fulcone de Padyngtone Iohanne Smalbone Elia le Brewere Iohanne atte Hay Radulpho clerico et aliis Datum extra barram de Westsmethefeld[] in comitatu Midd[] die martis in septimana pasche anno regni Regis Edwardi tercii post conquestum vicesimo secundo