Charter Document - 99900003
Charter Number: | 99900003 |
---|---|
Cartulary Title: | The Hospitaller Cartulary, London |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1242 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Frater Terricus de Nussa fratrum Hospitalis Ierusalem humilis prior in Anglia salutem in Domino Ad universorum noticiam volumus pervenire quod de communi consensu fratrum nostrorum tocius capituli tenemur invenire duos capellanos seculares accrestendo numerum capellanorum nostrorum de Clerkenwelle extra London[] qui scilicet numerus fuit quinque capellanorum secularium quando hoc scriptum fuit factum quorum quatuor celebraverunt divina pro animabus quorundam quintus vero missam de beata virgine sextus et septimus predicti quinque additi celebrabunt pro anima Petri de Elylond[] quondam civis London[] in domo nostra apud Clerkenwelle imperpetuum Ad quorum autem duorum capellanorum sustentacionem divina pro anima dicti Petri celebrancium assignavimus nos prior et fratres totam terram quam habemus in Tettesworth[] et in Cameleg[] de vendicione domini abbatis et conventus de Lavenden[] Et si contingat quod aliquo tempore vel aliquo modo dictas terras cum pertinenciis pro placita amiserimus vel in alios usus mutaverimus semper dictos capellanos in dicto hospitali de Clerkenwelle sicut et alios capellanos in eodem loco divina celebrantes sustentabimus pro qua terra ad promocionem domus hospitalis dederunt dominus Rogerus vicarius de Stubhuth[] dominus Walterus capellanus de Clerkenwelle dominus Michaelis de Sancta Elena et Iohannes Elilond[] executores dicti Petri de Elilond[] intuitu caritatis centum et lx marcas sterlingorum pro anima ipsius Petri Et ad maiorem securitatem divine celebracionis pro anima dicti Petri et pro animabus omnium fidelium defunctorum perpetuandam lata est sentencia excommunicacionis plurium sacerdotum in illum vel in illos qui ad presens vel ad futurum predictum divinum servicium non invenerint nisi satisfecerint Ut quem vel quos Dei omnipotentis amor et beate virginis ad facta predictorum perpetuanda non excitaverit saltem timor ire Dei omnipotentis et beate virginis ad satisfaccionem coherceat Et ut hec perpetuitas rata et stabilis in eternum permaneat capitulum Sancti Pauli London[] et communitas civitatis London[] et prior ecclesie sancte Trinitatis London[] parti principali huius scripti sirographati residenti penes executores dicti Petri vel eorum assignatos sigilla sua una cum sigillo capituli apposuerunt parti vero residenti penos nos sigillum capituli una cum sigillis predictorum executorum dicti Petri apposuimus factum est hoc scriptum cirographatum anno ab incarnacione Domini millesimo ducentesimo xlii
Markups
Names Markup:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Frater Terricus de Nussa fratrum Hospitalis Ierusalemname humilis priorname in Anglia salutem in Domino Ad universorum noticiam volumus pervenire quod de communi consensu fratrum nostrorum tocius capituli tenemur invenire duos capellanos seculares accrestendo numerum capellanorum nostrorum de Clerkenwelle extra London[] qui scilicet numerus fuit quinque capellanorum secularium quando hoc scriptum fuit factum quorum quatuor celebraverunt divina pro animabus quorundam quintus vero missam de beata virgine sextus et septimus predicti quinque additi celebrabunt pro anima Petri de Elylondname[] quondam civis Londonname[] in domo nostra apud Clerkenwelle imperpetuum Ad quorum autem duorum capellanorum sustentacionem divina pro anima dicti Petriname celebrancium assignavimus nos priorname et fratresname totam terram quam habemus in Tettesworth[] et in Cameleg[] de vendicione domini abbatisname et conventus de Lavendenname[] Et si contingat quod aliquo tempore vel aliquo modo dictas terras cum pertinenciis pro placita amiserimus vel in alios usus mutaverimus semper dictos capellanos in dicto hospitali de Clerkenwelle sicut et alios capellanos in eodem loco divina celebrantes sustentabimus pro qua terra ad promocionem domus hospitalis dederunt dominus Rogerus vicarius de Stubhuthname[] dominus Walterus capellanus de Clerkenwellename dominus Michaelis de Sancta Elenaname et Iohannes Elilond[] executores dicti Petri de Elilondname[] intuitu caritatis centum et lx marcas sterlingorum pro anima ipsius Petriname Et ad maiorem securitatem divine celebracionis pro anima dicti Petriname et pro animabus omnium fidelium defunctorum perpetuandam lata est sentencia excommunicacionis plurium sacerdotum in illum vel in illos qui ad presens vel ad futurum predictum divinum servicium non invenerint nisi satisfecerint Ut quem vel quos Dei omnipotentis amor et beate virginis ad facta predictorum perpetuanda non excitaverit saltem timor ire Dei omnipotentis et beate virginis ad satisfaccionem coherceat Et ut hec perpetuitas rata et stabilis in eternum permaneat capitulum Sancti Pauli Londonname[] et communitas civitatis Londonname[] et prior ecclesie sancte Trinitatis Londonname[] parti principali huius scripti sirographati residenti penes executores dicti Petriname vel eorum assignatos sigilla sua una cum sigillo capituli apposuerunt parti vero residenti penos nos sigillum capituli una cum sigillis predictorum executorum dicti Petriname apposuimus factum est hoc scriptum cirographatum anno ab incarnacione Domini millesimo ducentesimo xlii