Charter Document - 08210027

Charter Document - 08210027


Charter Number: 08210027
Cartulary Title: Lives of the Bishops of Exeter
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1226
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Willielmus Briewir Salutem Noverit universitas vestra quod cum pium sit et honestum viris discretis et Deo servientibus gratis prestare beneficia et maxime illis a quibus multos sepissime recepimus honores dedimus et concessimus Deo et Ecclesie beati Petri Exonie et Capitulo ejusdem loci Ecclesiam de Pensigenans que ad nostram spectat Donacionem sicut ad Dominum fundi libere et quiete integre pacifice honorifice tenendam et habendam in proprios usus post decessum Radulfi de Wexham Persone ejusdem Ecclesie vel aliter quantum ad patronos pertinet racione presentandi Et ut hec nostra donacio et concessio rata et stabilis permaneat et omnis occasio malignandi tollatur in posterum presentem Cartam sigilli nostri appositione roboravimus Hiis testibus Domino Willielmo Exoniensi Episcopo Magistro Martino Archidiacono Cornubie Hereberto de Pynn Ricardo de Lomene Galfrido Corbin Thome Hertward Thome Pincerna Radulfo Spingham Ivone de Esselegh Rogero de Blacford et multis aliis Datum apud Exonie actum in Festo Sancti Michaelis anno decimo regni regis Henrici