Charter Document - 08210019

Charter Document - 08210019


Charter Number: 08210019
Cartulary Title: Lives of the Bishops of Exeter
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1155
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Capitulum Ecclesie Sancti Petri Exonie Omnibus Sancte Matris Ecclesie Fidelibus Salutem Notum fieri volumus universitati tam presencium quam futurorum nos dedisse et concessisse terram que fuit Reinfridi et Hedegrove et Hailemanni que sita est in vico Sancti Martini Jordano nepoti Aluredi Archidiaconi Jure hereditario sibi et heredibus suis toto Tempore vite sue possidendam pro Dimidia Marca de Gersuma et pro tribus solidis annuatim persolvendis sic et unusquisque eciam heredum suorum tantundem de Gersuma primo anno sequentibus vero eundem censum annuum scilicet tres solidos canonicis Sancti Petri persolvat Facta est autem hec Donacio et Sigillo Capituli Exoniensis Ecclesie confirmata anno ab Incarnacione Domini MCLV Hiis Testibus Bartholomeo Aluredo Hugone Willielmo Archidiaconis Roberto Cantore Waltero Filio Jocelini Johanne Paz Ricardo Filio Reinfridi Philippo de Furnelle Rogero de Sidebiria Baldwino de Creditona Willielmo Maleto Canonicis Magistro Petro Fratre Episcopi Johanne Petro Canonicis Plimton Baldewino Rannulfo Clericis Episcopi Algaro Decano Anchetillo Roberto Filio Eulalie Magistro Urbano Roberto de Auc Roberto Werri Radulpho Filio Brihtuini Clericis Philippo Fratre Episopi Rogero nepoto Episcopi Rogero Fratre predicti Jordani Petro Filio Wiching Durando Filio Ailmari Willielmo Travers Jvone Filio Reimundi