Charter Document - 08150020
| Charter Number: | 08150020 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chapters in the early history of the church of Wells, A.D.1136-1333 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1244 |
| Date type: | Internal, Calendar, Papal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Nos igitur futuris volentes obviare periculis omnemque litis materiam amputare de fratrum nostrorum consilio ex eadem potestatis plenitudine sic super his duximus providendum ut decetero cum episcopatus ipse vacaverit vos et iidem Decanus et Capitulum simul electioni celebrande de Presule intersitis pares in hoc penitus existentes ita quod utraque partium licet forte plures sint ex una quam ex altera parem et equalem in eligendo postulando et alias procurando eidem episcopatui provideri habeat potestatem Et si earum aliqua uni vel duobus ex ipsa super hoc commiserit vices suas illius vel eorum non minus valeant quam omnes relique partis voces statuentes ut electionis processus aliter habitus sit omnino vacuus et irritus ipso jure utrique ipsarum in aliis jure salvo videlicet vestri sit electio celebranda in qua ecclesia Sedes esse debeat Cathedralis et fieri habeat Pontificis instillatio et etiam cujus ecclesie sit Episcopus nominandus Datum Laterani Kalendis Aprilis anno primo
