Charter Document - 08150010

Charter Document - 08150010


Charter Number: 08150010
Cartulary Title: Chapters in the early history of the church of Wells, A.D.1136-1333
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1201
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Johannes dei gratia [] Sciatis nos concessisse et presenti carta confirmasse quod Welles in Sumerset sit liberum burgum et quod homines ejusdem ville et heredes eorum liberi sint burgenses et quod ibi liberum sit mercatum singulis dominicis diebus sicut ibi est et esse consuevit et libere ferie sicut annuatim ibi esse solent in festo beati Andree beati Calixti in Inventione Sancte Crucis in crastino beati Johannis Baptiste et preterea una feria de dono nostro singulis annis in translatione beati Andree per octo dies duratura infra vicos ejusdem burgi in locis quibus predicta feria beati Andree ibidem teneri consuevit nisi sit ad nocumentum vicinarum feriarum Quare volumus et firmiter precipimus quod predicta villa de Welles liberum burgum sit et omnes homines ejusdem ville et heredes eorum liberi burgenses sint in perpetuum et quod habeant predictum liberum mercatum et predictas ferias que ibi esse solent et de dono nostro predictam feriam per octo dies duraturam et quod ipsi et heredes eorum habeant omnes libertates et liberas consuetudines liberi burgi et liberorum burgensium et ad hujusmodi mercatum et ferias pertinentes bene et in pace libere et quiete integre et honorifice in perpetuum Volumus etiam quod ipsi et eorum res et possessiones sint in manu custodia et protectione nostra prohibentes ne quis eos vel heredes eorum contra hanc cartam nostram vexet vel disturbet super foris facturam nostram Testibus Willelmo Marescallo Comite de Pembroc Willelmo Comite Sarisburiensi Willelmo de Rupibus seneschallo Andegavensi Stephano de Pertico Gerard de Fornivall Warino filio Geroldi Petro de Stok Fulco de Cantelupo Roberto de Plesseto Datum per manum Simonis Wellensis archidiaconi apud Chinonem septima die Septembris anno regni nostri tertio