Charter Document - 08150002

Charter Document - 08150002


Charter Number: 08150002
Cartulary Title: Chapters in the early history of the church of Wells, A.D.1136-1333
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1164
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Amen Ego Ludovicus dei gratia Francorum rex Nobis honor est et ecclesiis nostris commodum quotiens earum curam discretis et honestis committimus viris Notum itaque fecimus universis tam presentibus quam futuris quod abbatiam sancti Exuperii de Corbolio Reginaldo archidiacono Salesberiensi pro honestate sua et pro amicorum suorum prece donavimus habendam et tenendam sicut frater meus Philippus et ceteri ante eum abbatiam tenuerunt et hoc fecimus salvo jure nostro et canonicorum salva etiam ecclesie dignitate quod ut ratum sit in posterum scribi [nostra auctorit]ate communire precepimus Actum Miledu[num anno incarn]ati MCLXIIIJ astantibus in palatio [quorum infra scri]pta sunt nomina et signa Signum comitis Theobaldi dapiferi nostri Signum Mattei camerarii Signum Guidonis buticlarii Signum Constabulario nullo Datum per manum Hugonis cancellarii