Charter Document - 08141145
| Charter Number: | 08141145 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Charters and records among the archives of the ancient abbey of Cluni, from 1077 to 1534 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Explanation |
| Date: | 1293 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Reverendo patri in Christo domino Yvonis Dei gratia abbati Cluniacensi ac etiam venerabilibus et religiosis viris diffinitoribus capituli generalis frater Rogerus prior humilis de Bromholme salutem et obedientiam debitam et devotam usque ad mortem cum omni reverentia et honore Quoniam ad vestrum generale capitulum quod celebrabitur apud Cluniacum dominica qua cantatur Jubilate gravi infirmitate corporis detenti non possumus personaliter interesse dominationes vestras humiliter exoramus quatinus absentiam nostram si placet habere dignemini excusatam Parati enim sumus bene placitis vestris et generalis capituli statutis humiliter obedire Datum apud Bromholme in crastino Sancti Benedicti anno Domini MCC nonagesimo tertio
