Charter Document - 08120005
| Charter Number: | 08120005 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Annales Prioratus de Wigornia [Worcester] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1296 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Edwardus Dei gratia [] vicecomiti Wygornie salutem Propter aliquas certas causas tibi precipimus quod omnia laica feuda totius cleri in ballivi tua tam archiepiscoporum episcoporum et religiosorum quam aliorum clericorum quorumcunque cujuscunque status existant una cum bonis et catellis in eisdem inventis sine dilatione capiatis in manum vestram et ea salvo custodire faciatis ita quod nec ipsi nec aliquis per ipsos ad ea manum imponant donec aliquid inde preceperimus et hoc nullo modo omittatis Teste meipso apud Ely xii die Februarii
