Charter Document - 08110002
| Charter Number: | 08110002 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Annales Monasterii de Oseneia [Oseney] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1256 |
| Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Henricus Dei gratia rex Anglie [] omnibus ad quos presentes littera pervenerint salutem Ad omnium vestrum notitiam volumus pervenire quod cum dominus Papa decimam ecclesiasticorum proventuum regni nostri nuper duxerit concedendam et dilecti nobis abbas et conventus de Oseneia de dicta decima ipsos et monasterium suum contingente nos liberaverint de ducentis marcis erga mercatores Senenses quibus pro facto Sicilia fuimus obligati concedimus et protestamur nobis per liberationem illam de predicta decima dictos abbatem et conventum contingente pro quinque annis a tempore dicte decime nobis concesse esse satisfactum usque ad summam predictam In cujus rei testimonium has literas nostras patentes domino abbati et conventui fecimus Teste me ipso apud Radinges xiv die Maii anno regni nostri quadragesimo
