Charter Document - 08100023
| Charter Number: | 08100023 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Annales Prioratus de Dunstaplia [Dunstaple] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1293 |
| Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Edwardus Dei gratia rex Anglie [] vicecomiti Bukinghamensi salutem Precipe priori de Dunstaple quod juste et sine dilatione reddat priori Hospitalis Sancti Johannis Jerusalem in Anglie ducentas et decem marcas que ei a retro sunt de annuo redditu quatuor marcarum que[m] ei debet ut dicit Et nisi fecerit et predictus prior Hospitalis fecerit te securum de clamio suo prosequendo tunc sum moneas per bonos sum monitores predictum priorem de Dunstaple quod sit coram justitiariis nostris apud Westmonasterium in octavis Sancti Michaelis ostenturus quare non fecerit Et habeas ibi nomina sum monitorum et hoc breve Teste meipso apud Westmonasterium primo die Julii anno regni nostri xxi
