Charter Document - 08100022
| Charter Number: | 08100022 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Annales Prioratus de Dunstaplia [Dunstaple] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1290 |
| Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Rex thesaurario et baronibus de scaccario salutem Cum in proximo parliamento nostro post Pascha apud Westmonasterium anno regni nostri decimo octavo ex speciali gratia nostra concesserimus archiepiscopis episcopis abbatibus prioribus comitibus baronibus et ceteris de regno nostro qui per chartas nostras aut progenitorum nostrorum regum Anglie amerciamenta sua aut hominum suorum habere clamant Et etiam quod omnes charte et libertates hujusmodi que allocate fuerunt decimo octavo anno regni domini Henrici patris nostri et etiam quod omnes charta progenitorum nostrorum regum Anglie que similiter allocate fuerunt de tempore precedenti ad scaccarium nostrum de cetero al locentur Et quod charta de perquisitis a tempore illo factis ostendantur coram vobis ad scaccarium sub foris factura eorundem per quesitorum et ibi videantur Ita quod si nihil speciale contineatur in chartis illis per concessionem domini Henrici regis patris nostri aut nostrum per quod illi qui talem libertatem habere clamant libertatem illam habere debent quod nos amerciamenta de perquisitis illis habeamus sicut habere consuevimus antequam perquisita illa facta fuerunt Vobis mandamus quod omnes chartas et libertates hujusmodi [que] de decimo octavo anno regni domini Henrici regis patris nostri allocate fuerunt et etiam omnes chartas progenitorum nostrorum regum de tempore precedenti faciatis de cetero coram vobis al locari Et similiter quod ex parte nostra firmiter precipi faciatis quod omnes illi qui de perquisitis factis a decimo octavo anno regni domini Henrici regis patris nostri per chartas ipsius domini Henrici regis aut nostras talem libertatem habere clamant chartas illas coram vobis ad scaccarium ostendant sub foris factura eorundem per quesitorum et ibidem videantur Ita quod si in eisdem speciale nihil contineatur per quod talem libertatem habere debeant quod nos amerciamenta de perquisitis illis habeamus sicut habere consuevimus antequam perquisita illa facta fuerunt ut predictum est Teste meipso apud Westmonasterium xxvii die Maii anno regni nostri decimo octavo
