Charter Document - 08100020
| Charter Number: | 08100020 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Annales Prioratus de Dunstaplia [Dunstaple] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Order |
| Date: | 1289 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
J[ohannes] de Pabenham vicecomes Bedefordie ballivo hundredi de Mannesheved salutem Scias quod prior de Dunstaple coram Johanne de Metingham et sociis suis apud Bikeleswade recuperavit seisinam suam versus Milesentam de Monte alto de ducentis acris pasture in Houctone pertinentibus ad liberum tenementum suum in eadem villa et Dunstaple videlicet primo anno post blada asportata secundo anno per totum annum communicandis cum omnimodis averiis per assisam nove disseisine captam coram prefatis justiciariis ad predictum locum Et ideo tibi precipimus quod eidem priori de predicta communa sicut predictum est per visum recognitum ejusdem assise plenarium seisinam habere facias et hoc nullatenus omittas
