Charter Document - 08100016
| Charter Number: | 08100016 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Annales Prioratus de Dunstaplia [Dunstaple] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1286 |
| Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Edwardus Dei gratia [] dilectis sibi in Christo priori de Dunstaple et burgensibus ejusdem ville salutem Quia intelleximus quod regie strate que se extendunt per medium ville vestre predicte per frequentem transitum caracterum ita discute sunt et profunde quod damna periculosa per stratas illas transeuntibus imminent incessanter nos hujusmodi damnis que per defectum illum evenire poterunt in futurum nisi citius remedium apponatur volentes precaveri vobis mandamus quod vos videlicet unusquisque secundum suum statum et facultates stratas illas adimpleri et emendari faciatis prout in hujusmodi casu fieri consuevit temporibus retroactis Ita quod pro defectu vestri in hac parte non oporteat nos manum ad hoc apponere graviorem Teste meipso apud Westmonasterium xxiii die Februarii anno regni nostri quarto decimo
