Charter Document - 08100012

Charter Document - 08100012


Charter Number: 08100012
Cartulary Title: Annales Prioratus de Dunstaplia [Dunstaple]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1282
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Edwardus Dei gratia [] Quia dilectus nobis in Christo prior de Dunstaple clamat habere catella fugitivorum et damnatorum in terris suis et omnia amerciamenta hominum suorum et similiter quitantiam de murdro [et] vasto factis in terris suis per chartas progenitorum nostrorum regum Anglie quas inde habet ut dicit tibi precipimus quod demendam quam eidem priori facis per sum monitionem scaccarii nostri de catallis hujusmodi et amerciamentis hominum suorum et similiter de murdro et vasto predictis ponas in respectum usque ad parliamentum nostrum post festum Pasche proximo futurum ut tunc inde fieri faciamus quod de jure fuerit faciendum Teste meipso apud Actone Burnelle vicesimo quarto die Octobris anno regni nostri undecimo