Charter Document - 08100011
| Charter Number: | 08100011 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Annales Prioratus de Dunstaplia [Dunstaple] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1282 |
| Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Edwardus Dei gratia [] Quia dilectus nobis prior de Dunstaple clamat habere omnia amerciamenta hominum suorum de terris ecclesia sue de Dunstaple ubicumque fuerint in curia nostra amerciati per chartas progenitorum nostrorum regum Anglie quas inde habet ut dicit tibi precipimus quod demandam quam de hujusmodi amerciamentis per sum monitionem scaccarii nostri facis eidem priori et hominibus suis de terris suis predictis ad opus nostrum ponas in respectum usque ad parliamentum nostrum post festum Pasche proximo futurum ut tunc inde fieri faciamus quod de jure fuerit faciendum Teste meipso apud Actone Burnelle vicesimo quarto die Octobris anno regni nostri undecimo
