Charter Document - 08100008

Charter Document - 08100008


Charter Number: 08100008
Cartulary Title: Annales Prioratus de Dunstaplia [Dunstaple]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1247
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Cum esset contentio inter Galfridum priorem de Dunstaple et omnes homines ejusdem ville super eo quod idem prior petebat a predictis hominibus quod semel in anno in visu franci plegii facerent recognitionem per sacramentum suum qui pistores et braciatores furni assent vel braciassent contra assisam factam in burgo et de hoc dicebat se et predecessores suos esse in possessione et predicti homines dixerunt quod de predicto articulo non debuerunt facere recognitionem de sicut prior habet ballivos suos in villa qui hoc inquirere possunt et in singulis curiis inde capiunt emendas Item super eo quod predicti homines petebant a predicto priore quod hi qui tenent in capite de priore habeant curias suas de tenentibus suis tam de his qui tenent de anno in annum quam de his qui tenent in feudum et prior bene recognovit quod burgenses qui tenent de eo in capite de his qui tenent de eis in feudum curias suas habere consueverunt sed de his qui de anno in annum tenent curiam habere non debent nec consueverunt quia nullam libertatem habere possunt in villa nec in ea manere sine priore nec predicti burgenses tales tenentes suos justiciane possunt Item super eo quod predicti homines dicebant fraxinos plantatas in plateis ad se pertinere et quod eas plantare possunt et incidere pro sua voluntate singuli ante domos suas et predictus prior dicebat quod predictas fraxinos incidere non possunt quamvis eas plantaverunt quia solum ubi plantantur eorum non est sed est regia via que ad predictum priorem pertinet de dono domini regis Et in curia domini regis apud Dunstaple anno regni regis Henrici filii regis Johannis tricesimo primo in crastino Sancti Laurentii coram domino Rogero de Turkeby justiciario et domino Paulino Peywre senescallo domini regis et aliis tunc ibi presentibus concessum est tam a predicto priore quam a predictis burgensibus quod predicti burgenses de cetero non faciant recognitionem in visu franci plegii qui pistores vel braciatores furni avertunt vel braciaverunt contra assisam factam in burgo sed ballivi prioris hoc diligenter inquirant et de quintana in quintanam in curia prioris inde capiant emendas secundum consuetudinem ville Item concessum est quod predicti burgenses de cetero nullam curiam habeant de his qui de eis tenent ad terminum nec de aliquibus nisi de eis teneant in feudum sed per ballivos prioris justificentur quod in curia prioris stent ad rectum si quis de eis conquestus fuerit Et hi solummodo curias suas habeant de tenentibus suis in feudum qui de priore tenent in capite Item concessum est quod predicta fraxini et alie arbores plantate in platea ita remaneant sicut fuerant die hujus concessionis ita quod nec prior nec aliquis de villa eas incidere possit Et si aliquis ramus fuerit ad nocumentum domorum vel transeuntium per plateam per licentiam prioris incidatur et detur leprosis Et si aliquis ante hanc concessionem aliquam arborem vel ramum inciderit non sit ei pro sesina ita quod pretextu illius incisionis aliquid de cetero possit incidere sed remaneant omnes arbores in pace sicut predictum est Nec liceat alicui homini de villa aliquam arborem plantare vel incidere nisi in suo solo proprio et ubi alii homines de villa nullam habeant communam