Charter Document - 08100006

Charter Document - 08100006


Charter Number: 08100006
Cartulary Title: Annales Prioratus de Dunstaplia [Dunstaple]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1229
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Christi fidelibus [] Noverit universitas vestra nos pro pace et concordia nutrienda inter nos et homines nostros de Dunstaple concessisse eisdem quod ipsi de cetero quantum ad nos pertinet quieti sint a tallagiis in perpetuum Et quod pro misericordia nostra non prestent ultra quatuor denarios in omni placito quod nos inter ipsos tenere possimus preter placita corone Salva tamen competenti emenda que tiet damnum vel injuriam passo secundum modum damni vel injurie et quantitatem Preterea concessimus eisdem omnes liberas consuetudines quibus hactenus usi sunt sicut eis uti solent et debent Et si de aliquo inter nos et ipsos futuris temporibus oriatur forte contentio qua per nos et amicos communes communi tractatu domi sopiri non possit provisum est inter nos communi consensu quod per nuntios ex utraque parte ad bancum domini regis mittendos consilium justitiarium pro tempore ibidem residentium sine dilatione et essonia requiratur et quod ab eis responsum fuerit sine contradictione eis observari faciemus et ipsi nobis Pro hac autem concessione nostra et confirmatione prefati homines nostri de Dunstaple dederunt nobis sexaginta libras sterlingorum promittentes etiam se nobis futuris temporibus in omnibus fore devotos Ut autem hoc totum []