Charter Document - 08100003
| Charter Number: | 08100003 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Annales Prioratus de Dunstaplia [Dunstaple] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1229 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Rex vicecomiti salutem Quia in provisione facta coram justiciariis nostris apud Westmonasterium inter priorem de Dunstaple et burgenses suos ejusdem ville super quibusdam contentionibus inter eos ortis statutum fuit inter cetera quod [quoties] nos vel heredes nostri talliaverimus burgos et dominica nostra toties talliabit idem prior et successores sui burgenses suos de Dunstaple ad quod iidem burgenses consenserunt tibi precipimus quod eidem priori facias habere rationabile tallagium de predictis burgensibus sicut de burgis et dominicis nostris tallagium competens ad opus nostrum capi fecimus
