Charter Document - 08100002
| Charter Number: | 08100002 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Annales Prioratus de Dunstaplia [Dunstaple] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1229 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Henricus rex vicecomiti salutem Scias quod cum [fuissent] plures contentiones inter Ricardum priorem de Dunstaple querentem et burgenses de Dunstaple deforciantes de servitiis et consuetudinibus sectis tallagiis et aliis rebus tandem coram nobis apud Dunstapliam facta fuit quadam provisio in quam tam predictus prior quam iidem burgenses spontanee et unanimiter consenserunt Que quidem talis est scilicet quod cum nos vel heredes nostri talliemus burgos nostros tunc idem prior et successores sui in eadem forma qua nos vel heredes nostri talliave erimus burgos nostros poterunt talliare burgum suum de Dunstaple per speciale mandatum nostrum Et si forte foris factum fuerit persona prioris vel canonicorum vel ballivis suis tunc fiat eis emenda secundum quantitatem delicti sicut domino vel ballivo Sed misericordia preter emendam erit quatuor denariorum Et si burgensis contra burgensem vel aliquem alium deliquerit fiat emenda pro quantitate delicti sed misericordia sit quatuor denariorum De secta vero curia provisum est quod capitales tenentes qui fuerint in burgo veniant ad curiam et qui extra burgum fuerint rationabili de causa et non malitiose vel infirmati in burgo non teneantur venire ad curiam nisi fuerint actores vel defensores in propria querela Si autem pro defectu consilii positum fuerit aliquid judicium in eadem curia in respectum tunc poterit prior alios in capite tenentes ad sequendum curiam summonere pro afficienda curia sua Ad visum autem Franci plegii veniant universi qui fuerint quindecim annorum qui fuerint in burgo dum tamen per unum mensem fuerint premuniti Qui vero fuerint in remotis partibus nundinis vel partibus transmarinis sine defalta pro excusatis habeantur De pena autem vendentium panem et cervisiam contra assisam provisum est quod ballivus prioris pro prima defalta capiat quatuor denarios pro secunda quatuor denarios et ad tertiam defaltam capiat ballivus prioris totam cervisiam et panem ad opus prioris Ad quartam vero subeat foris faciens penam tumberalem vel tumpilloralem et nihilominus habeat prior panem et cervisiam Et quia tam predictus prior quam burgenses in provisionem illam consenserunt tibi precipimus quatinus provisionem illam secundum quod predictum est facias teneri et firmiter observari Et si aliquis ipsorum contra hane provisionem in aliquo presumpserit venire distringas eum si opus fuerit ad ipsius provisionis observationem ne amplius pro defectu tui clamorem audiamus Teste []
