Charter Document - 08100001

Charter Document - 08100001


Charter Number: 08100001
Cartulary Title: Annales Prioratus de Dunstaplia [Dunstaple]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1228
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Henricus rex Anglie vicecomiti Bedefordia salutem Constat nobis per rotulos quos justiciarii nostri ultimo itinerantes in comitatu tuo liberaverunt baronibus de scaccario nostro quod hundreda de Redburnestoch Maneshefede Flitte et dimidium hundredum de Stanbrige amerciata fuerunt coram eisdem justiciariis exceptis libertatibus Et quia canonici de Dunstaple proferunt cartas predecessorum nostrorum regum Anglie per quas clamant quietantiam tam de murdro quam de aliis amerciamentis tibi precipimus quod eisdem canonicis et hominibus suis in predictis hundredis pacem habere permittas tam de demanda murdri quam aliorum amerciamentorum Et si quid ab hominibus eorum occasione predicta cepisti id eis reddas Teste J[ocelino] Bathoniensi episcopo apud Westmonasterium decimo quinto die Decembris anno regni xiii