Charter Document - 08090002
| Charter Number: | 08090002 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Annales Monasterii de Waverleia [Waverley] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1212 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Precipimus vobis quod sine dilatione districte prohibeatis per sedes episcopales et omnes abbatias et prioratus et domos religionis in ballia vestra ne quis suscipiat aliquod mandatum Apostolicum quod contra nos sit et si [quis] susceperit illud non exequatur Si quis vero hoc fecerit corpus ejus capiatis et sine dilatione nos habere faciatis Precipiatis etiam omnibus abbatibus ordinis Cisterciensis baillie vestre quod omni occasione postposita sint apud Wintoniam ad instans clausum Pascha parati facere preceptum nostrum Idem scripsit vicecomitibus ut per singulos hundredos facerent homines jurare que terre essent de dominico predecessorum suorum regum antiquitus et qualiter a manibus regum exierint et qui cas modo tenent et pro quibus servitiis
