Charter Document - 08090001
| Charter Number: | 08090001 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Annales Monasterii de Waverleia [Waverley] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Profession of Obedience |
| Date: | 0837 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Swithun servunculus servorum Dei in Domino sospitatis salutem Licet indignus ad episcopalem sedem electus Wentane civitatis ecclesie in primis confiteor tibi reverentissime pater Celnod archiepiscope continentiam meam et dilectionem ad te quod absque ambiguitatis et absque ulla falsitatis commensione est Credo in Deum Patrem et Filium et Spiritum Sanctum natum ac passum pro humani generis redemptione et salute Cujus potestas et imperium erat ante seculum et regni Ejus non erit finis Et illam rectam et orthodoxam fidem quam priores patres nostri devote servaverunt cum omni humilitate et sincera devotione sicut predecessores mei ipsi sancte sedi Dorobernensis ecclesie subjecti sunt semper servare me velle humiliter per omnia fateor Necnon et tibi pater beatissime et amantissime Celnod archiepiscope tuisque successoribus veridica professione confiteor stabile obedientie prebere preceptum votorum meorum sine ullo scrupulo false cogitationis usque ad terminum vite mee
