Charter Document - 08080001
| Charter Number: | 08080001 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Annales Monasterii de Wintonia [Winchester] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Judgement |
| Date: | 1202 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Eustachius Eliensis episcopus abbas Sancti Edmundi Lincolnie decanus loco domini H[ugonis] episcopi Lincolniensis constitutus electi arbitri a domino Cantuariensi et conventui juxta formam compromissi pro bono pacis et tranquillitatis providimus et ordinavimus ut si placet domino Cantuariensi edificare ecclesiam apud Lameiam hoc modo fiat Edificet ubi voluerit dummodo non sit super fundamenta operis illius quod auctoritate domini Papa dirutum est Instituantur in ecclesia illa canonici ordinis Premonstratensium ita quod non sint plures quam viginti nec pauciores quam tredecim Hanc ecclesiam poterit dotare dominus archiepiscopus usque ad quantitatem centum librarum annuarum de ecclesiis ad ipsum pertinentibus vel de aliis bonis que possidet nomine Cantuariensis ecclesie exceptis ecclesiis de Moneket de Estreie de Hemesford et de Mepeham et ecclesiis que sunt in maneriis monachorum et exceptis aliis rebus que coram nobis in questionem ducte sunt Erit autem ecclesia illa mediocris juxta numerum personarum prefatum et predictam dotem modificata habito respectu ad [] et mediocritatem edificandi ecclesiam quibus utuntur [canoni]ci ejusdem ordinis Sane ad tollendam omnem materiam [sus]picionis et scandali prout vidimus in ecclesia illa archiepiscopi or[dinatio]nes aut concilia aut consecrationes episcoporum aut benedictiones abbatum non celebrent aut chrisma conficient Nec faciant archiepiscopi congregationem secularium et docent de bonis Cantuariensis ecclesia sine assensu conventus Clerici vero habeant ecclesias quas modo tenent quoad vixerint sub annua pensione Post obitum vero singulorum ad ecclesiam Cantuariensem revertentur
