Charter Document - 08070011

Charter Document - 08070011


Charter Number: 08070011
Cartulary Title: Annales de Burton
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1226
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s): British Library - Cotton MS Vespasian E III (f20v,p54)

Charter:

Henricus Dei gratia rex Anglie [] archiepiscopis episcopis ut supra Sciatis nos intuitu Dei et pro salute anime nostre et animarum antecessorum et heredum nostrorum concessisse et presenti charta nostra confirmasse abbati et monachis de Burthonia super Trentam quod habeant in perpetuum unum mercatum singulis septimanis per diem Martis apud manerium suum de Bromley et quod habeant ibidem singulis annis unam feriam per tres dies duraturam videlicet in vigilia et in die et in crastino sancti Bartholomei nisi predictum mercatum et predicta feria sint ad nocumentum vicinorum mercatorum et vicinarum feriarum Quare volumus et firmiter precipimus quod predicti abbas et monachi habeant in perpetuum predictum mercatum et predictam feriam cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus ad hujusmodi mercatum et feriam pertinentibus sicut predictum est His testibus H[uberto] de Burgo comite Cantie justiciario nostro [] Datum per manum venerabilis patris Radulphi de Neville cancellarii nostri apud Windesores xii die Maii anno regni nostri xi