Charter Document - 08070007

Charter Document - 08070007


Charter Number: 08070007
Cartulary Title: Annales de Burton
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1214
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s): British Library - Cotton MS Vespasian E III (f15v,p44)

Charter:

Ego Johannes Dei gratia rex Anglie ab hac hora ero fidelis Deo et beato Petro et ecclesia Romane et domino meo Pape Innocentio et ejus successoribus canonice intrantibus nec ero inde dicto facto consilio vel consensu ut perdant vel membra vel mala captione capiuntur Eorum damnum si scivero impediam et remanere faciam si potero alioquin quam citius potero ei intimabo vel tali persone dicam quam eis credam esse dicturam Consilium quod mihi dederint per se vel per nuntios vel per literas secretas tenebo et ad eorum damnum nulli pandam me sciente Patrimonium beati Petri et specialiter regnum Anglie et Hybernie adjutor ero ad defendendum et tenendum contra omnes homines pro posse meo sic me Deus adjuvet et hec sancte evangelie Teste meipso apud domum militie Templi juxta Doveram coram domino H[enrico] archiepiscopo Dublinensi et multis aliis xv die Maii anno regni nostri xiv