Charter Document - 08070006
| Charter Number: | 08070006 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Annales de Burton |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1214 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
British Library - Cotton MS Vespasian E III (f15v,p44) |
Charter:
Johannes Dei gratia rex Anglie [] universitati vestre per hanc chartam sigillo nostro munitam volumus esse notum quia cum Deum et matrem nostram sanctam Ecclesiam offenderimus in multis et proinde divina misericordia plurimum indigere noscamur nec quod digne possumus offerre pro satisfactione Deo et ecclesie debita facienda nisi nos ipsos habeamus et regna nostra volentes nos ipsos humiliare pro Illo qui se pro nobis humiliavit usque ad mortem gratia Sancti Spiritus inspirante non vi inducti nec timore coacti sed nostra bona spontaneaque voluntate ac communi consilio baronum nostrorum offerimus et libere concedimus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et sancte Romane ecclesie matrici nostre ac domino nostro Pape Innocentio ejusque catholicis successoribus totum regnum nostrum Anglie et totum regnum nostrum Hybernie cum omnibus pertinentiis suis pro remissione peccatorum meorum et totius generis nostri tam pro vivis quam pro defunctis et amodo illa a Deo et Romana ecclesia tanquam feodetarius recipientes et tenentes in presentia prudentis viri Pendulfi domini nostri Pape subdiaconi Et familiarem fidelitatem exhiberi predicto domino nostro pape Innocentio ejusque catholicis successoribus et ecclesie Romane per subscriptam formam facimus et juramus et homagium ligium in presentia domini Pape si coram eo esse poterimus faciemus successores nostros et heredes nostros in perpetuum obligantes ut simili modo summo Pontifici qui pro tempore fuerit et ecclesie Romane sine contradictione debeant fidelitatem prestare et homagium recognoscere Ad indicium autem hujus nostre perpetua obligationis et concessionis volumus et stabilimus ut de propriis et specialibus reditibus regnorum nostrorum pro omni servitio et consuetudine que pro ipsis facere debemus salvo per omnia denario beati Petri ecclesia Romana mille marcas annuatim percipiat scilicet in festo Sancti Michaelis quingentas et in festo Pasche quingentas septingentas scilicet pro regno Anglie et trecentas pro regno Hybernie salvis nobis et heredibus nostris justiciaria et regalibus libertatibus nostris Que omnia sicut supradicta sunt rata esse volentes perpetuo atque firmo [] obligamus nos et successores nostros non contravenire Et si nos vel aliquis heredum nostrorum hoc attemptare voluerit cadat a jure regni Quod quicumque ille fuerit nisi rite commonitus resipuerit cadat a jure regni Et ut hec charta obligationis nostre semper firma permaneat
