Charter Document - 08070004

Charter Document - 08070004


Charter Number: 08070004
Cartulary Title: Annales de Burton
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1214
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s): British Library - Cotton MS Vespasian E III (f14v,p42)

Charter:

Johannes Dei gratia Anglie [] Omnibus presentes literas inspecturis salutem Per has patentes literas sigillo nostro munitas volumus esse notum quod nobis presentibus et mandantibus hi quatuor barones nostri nostri juraverunt in animam nostram quod nos subscriptam pacis formam bona fine curabimus per omnia observare Inprimis itaque solemniter et absolute jurabimus stare mandatis domini Pape coram ejus legato vel delegato super omnibus pro quibus sumus excommunicati ab ipso Et veram pacem et plenam securitatem prestabimus venerabilibus viris Stephano Cantuariensi archiepiscopo W[illelmo] Londoniensi E[ustachio] Eliensi E[gidio] Herefordensi J[ocelino] Bathoniensi H[ugoni] Lincolniensi episcopis priori quoque et monachis Cantuarie R[oberto] filio Walteri ac Eustachio de Vesci necnon ceteris clericis et laicis hoc negotium contingentibus prestando simul coram legato vel delegato publice juramentum quod ipsos cum suis nec legemus nec legi faciemus vel permittemus in personis vel rebus eisque dimittemus omnem indignationem et in gratiam nostram recipiemus eosdem ac tenebimus bona fide Quodque prefatos archiepiscopum et episcopos non impediamus nec faciemus aut permittemus aliquatenus impediri quominus ipsi libere suum exequantur officium et plene sue jurisdictionis auctoritate prout debent utantur Et super his tam domino Pape quam ipsi archiepiscopo et singulis episcopis nostras patentes literas exhibebimus facientes ab episcopis et comitibus et baronibus nostris quot et quos prefati archiepiscopus et episcopi postulaverint juramenta et eorum patentes literas exhiberi quod ipsi bona fide studebunt ut hec pax et securitas firmiter observetur Et si forte quod Deus avertat per nos ipsos vel per alios contra venerimus ipsi pro Ecclesia contra violatores securitatis et pacis mandatis apostolicis inherebunt nosque perpetuo vacantium ecclesiarum custodiam amittamus Quod si forte nequiverimus eos ad hanc ultimam juramenti partem inducere videlicet quod [si] per nos ipsos vel per alios contra venerimus ipsi pro Ecclesia contra violatores securitatis et pacis mandatis apostolicis inherebunt nos propter hoc domino Pape ac ecclesia Romane per nostras patentes literas obligabimus omne jus patronatus quod habemus in ecclesiis Anglicanis et omnes literas que pro securitate predictorum sunt exhibende prefatis archiepiscopo et episcopis ante suum ingressum in Angliam transmittemus Si vero nobis placuerit sepe dicti archiepiscopus et episcopi prestabunt salvo honore Dei juratoriam vel litteratoriam cautionem quod ipsi nec per se nec per alios contra personam vel coronam nostram aliquid adtemptabunt nobis predictum eis securitatem et pacem servantibus illibatam De ablatis autem plenam restitutionem et de damnis recompensationem sufficientem omnibus impendemus tam clericis omnibus quam etiam laicis universis ad hoc negotium pertinentibus non solum rerum sed etiam libertatum et restitutas conservabimus libertates archiepiscopo quidem et episcopo Lincolnie a tempore sue confirmationis aliis a tempore discordie inchoate Nec obstabit aliqua pactio vel promissio sive concessio quominus et damna recompensentur et ablata restituantur tam vivorum quam defunctorum Nec de his aliquid retinebimus pretextu servitii quod debuerit nobis impendi sed postea debita nobis pro servitio recompensatio tribuetur Statimque omnes quos detinemus absolutos faciemus dimitti ac restitui proprie libertati et etiam laicos qui occasione hujus negotii detinentur Incontinenti quoque post adventum illius qui nos debebit absolvere faciemus de parte restitutionis ablatorum octo milia librarum legalium sterlingorum pro persolvendis debitis et faciendis expensis nunciis predictorum archiepiscopi et episcoporum ac monachorum Cantuarie assignari sine impedimento quolibet per potestatem nostram ad eos libere deferenda ut expediti revertantur in Angliam honorifice revocati videlicet S[tephano] Cantuariensi archiepiscopo duo milia et quingentas libras W[illelmo] Londoniensi septingentas et quinquaginta libras H[ugoni] Lincolniensi septingentas et quinquaginta libras E[ustachio] Eliensi mille et quinquaginta libras E[gidio] Herefordensi septingentas et quinquaginta libras J[oscelino] Bathoniensi septingentas et quinquaginta libras priori et monachis Cantuarie mille libras sed protinus absque mora postquam pacem istam duxerimus acceptandam resignari faciemus archiepiscopo et episcopis et clericis ac ecclesiis universis in manibus nunciorum vel procuratorum ipsorum omnia immobilia cum administratione libera eorundem et in pace dimitti Interdictum etiam vulgariter ut legatio nuncupatum quod proponi fecimus contra personas ecclesiasticas publice revocabimus protestando per nostras patentes literas archiepiscopo tribuendas id ad nos de personis ecclesiasticis nullatenus pertinere et quod illud de cetero contra personas ecclesiasticas nullatenus faciemus proponi revocantes preterea ut legationem laicorum ad hoc negotium pertinentium et remittentes omnia que post interdictum recipimus ab ecclesiarum hominibus preter regni consuetudinem et ecclesiasticam libertatem Si vero super damnis vel ablatis aut eorum quantitate vel estimatione questio fuerit de facto suborta per legatum aut delegatum domini Pape receptis probationibus publice terminetur Et his omnibus rite peractis relaxabitur sententia interdicti Supra ceteris autem capitulis si que fuerint dubitationes suborte de quibus merito valeat dubitari nisi per legatum vel delegatum domini Pape de partium fuerint voluntate sopite ad ipsius referantur arbitrium ut super his quod ipse decreverit observetur Teste meipso apud Doveram decimo tertio die Maii anno regni nostri decimo quarto