Charter Document - 08070003
| Charter Number: | 08070003 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Annales de Burton |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1214 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
British Library - Cotton MS Vespasian E III (f14r,p41) |
Charter:
Innocentius episcopus servus servorum Dei Johanni illustri regi Anglorum spiritum consilii sanioris Auditis verbis nunciorum vestrorum qui ad presentiam nostram pervenerunt etsi non illa nobis ex parte tua sufficienter obtulerint que sunt ad satisfactionem sufficientia competentem super multis et magnis injuriis et jacturis quas longo tempore intulisti ecclesie Anglicane contra divini nominis gloriam et Apostolice sedis honorem in periculum anime et dispendium fame tue adhuc tamen experiri volentes utrum te revocare possimus ab errore ad veritatem ecce tibi benedictionem et maledictionem proponimus Ejus exemplo qui per Moysen famulum suum benedictiones et maledictiones proposuit filiis Israel ut eligas quam malueris benedictionem si satisfeceris ad salutem sive maledictionem si contempseris ad ruinam Licet enim quasdam literas nobis destinaveris quibus asseruisti habiturum te ratum quicquid abbas de Bello Loco frater Alanus Martel frater Willelmi de Sancto Audoeno Thomas de Erdintone Philippus de Wigornia et magister Ricardus de Mertona super negotio Cantuariensis ecclesie agerent coram nobis et tantum ex his non nisi tres pervenerunt ad nostram presentiam et hi sine aliis nihil facere poterant secundum earundem continentiam literarum Preterea non igitur tantum de negotio Cantuariensis ecclesie sed totius Anglicane ecclesie quam impie prosequendo niteris ancillari propter quod vinculo anathematis meruisti innodari Hi vero tres nuncii videlicet abbas de Bello Loco frater Alanus Martel et frater Willelmi de Sancto Audoeno nobis ad ultimum obtulerunt quod secundum illam formam satisfacere promittebas quam per dilectos filios P[andulphum] subdiaconum et fratrem Alanus familiares nostros curabamus destinare Verum cum per te steterit quominus secundum eandem formam pax reformata fuerit et postea pejora prioribus attentaveris nos ad eam que pro majori parte gratiam continebat minime jam tenemur cum ipse gratia reddideris te indignum Ut autem vincamus in bono malum et omnem tibi excusationis materiam auferamus adhuc eam parati sumus servare si usque ad kalendas Junii proximo venturas per juramentum iv baronum tuorum jurantium te presente ac mandante in animam tuam et per patentes literas tuas repromiseris quod tam fideliter tenebis et efficaciter adimplebis secundum expositiones et explanationes quas ad omnis dubitationis scrupulum removendum duximus exhibendas et infra eundem terminum hoc totum significaveris per tuas patentes literas venerabili fratri nostro S[tephano] Cantuariensi archiepiscopo et qui cum eo sunt episcopis suis Alioquin Ejus exemplo qui populum suum de servitute Pharaonis in manu valida liberavit Anglicanam ecclesiam in forti brachio de servitute tua studebimus liberare Predicentes tibi nunc veraciter et constanter quod si pacem recipere cum valueris non vis cum volueris non valebis eritque inutilis penitentia post ruinam sicut per eorum exemplum potes cognoscere qui diebus istis similia presumpserunt Formam vero quam prefatis nunciis injunximus presentibus tibi literis mittimus inclusam Datum []
