Charter Document - 08070002
| Charter Number: | 08070002 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Annales de Burton |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1200 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar |
| Resource Link(s): |
British Library - Cotton MS Vespasian E III (f10v,p34) |
Charter:
Philippus Dei gratia rex Francorum universis ad quos presens scriptum pervenerit salutem Noveritis quod hec est forma pacis facta inter nos et dilectum nostrum et fidelem Johannem Dei gratia regem Anglie scilicet quod ipse tenebit nobis pacem et heredibus nostris quam Ricardus frater ejus fecit nobiscum inter Eroldum et Carotom exceptis his que per presentem chartam excipiuntur vel mutantur propter exceptiones quas idem rex Ricardus nobis fecerat de pace illa Scilicet quod idem rex Johannes donavit nobis et heredibus nostris sicut rectus heres Ricardi regis fratris sui civitatem Ebroicarum et Ebrocinium cum omnibus feodis et dominiis sicut subscripte mete determinant Mete autem posite sunt inter Ebroicas et Novum burgum et totum id quod erit inter has metas ex parte Francie erit nostrum et id quod erit versus Novum burgum erit regis Anglie Et quantum terra habuimus versus [] Conchias et versus Akemu ad eandem mensuram ex parte ubi abbatia de Noa sita est sicut aqua Iconie currit Gurtebo [] nobis dedit Tylers cum pertinentiis suis et Danvilla remanet regi Anglie Ita tamen quod dominus de Bruroles habebit id quod habere debet in dominatu de Tylers et dominus de Tylers habeat id quod habere debet in dominatu de Bruroles Concessit etiam nobis de episcopatu Ebroicensi id quod est infra has metas unde episcopus Ebroicensis nobis respondebit et heredibus nostris Idem autem episcopus respondebit regi Anglie et heredibus suis de hoc quod est extra has metas Et sciendum quod neque nos neque rex Anglie poterimus firmare inter has metas constitutas inter Novum burgum et Ebroicum neque apud Gurtebo neque nos ex parte nostra neque rex Anglie ex parte sua nisi ubi firmatum est infra metas predictas Preterea forte licie de Portis et Landis incontinenti diruantur neque ibi alia forte licia debent reedificari Hec autem omnia qua comes Ebroicensis tenebat inter has metas fecit nobis rex Anglie acquietare a recto herede Ebroicarum De Hulcasino Anglie et heredibus suis remanebunt feoda et dominium sicut archiepiscopus Rotomagi inde erat tenens die qua fecit escambium de Andeliaco totum Hulcasmi residuum nobis remanet Nos quoque non possumus firmare ultra Gamagium ex parte nostra Normannie nec ultra fines foreste Vernonis sed infra neque rex Anglie ultra forestam Andeliaci sed infra Dedit etiam rex Anglie in maritagium Ludowico filio nostro cum filia regis Castelle sua nepte feudum Eroldium et feudum Carsari et feodum Buturesum sicut Andreas de Calbamaco ea tenebat de rege Anglie de omnibus his erimus seisiati usque dum maritagium sit consummatum Et quicquid contingat de maritagio postquam factum fuerit nos predicta feoda tenebimus tota vita nostra Et post vitam nostram revertentur predicta feoda ad predictum regem Anglie et ad heredes suos si predictus Ludowicus filius noster heredem non habuerit de nepte regis Anglie Si vero contigerit ipsum regem Anglie mori absque herede de uxore sua desponsata cum predictis feodis dedit rex Anglie Ludowico filio nostro cum predicta nepte sua in maritagium feodum Hugonis de Gurnai citra mare Anglie sicut id tenet de rege Anglie et feodum comitis de Albimaris [] citra mare Anglie Preterea idem rex dedit nobis viginti milia marcarum argenti ad pondus et legem in qua facta fuerint scilicet xiii solidos et iv denarios pro marca propter pecatum nostrum et propter feodum Britannie quod nos regi Anglie dimisimus Rex vero Johannes recepit Arthurum in hominem ita quod Arthurus tenebit Britanniam de predicto rege Anglie Idem vero rex Anglie Johannes sicut rectus heres regis Ricardi fratris sui tenebit de nobis omnia feoda sicut pater ejus et Ricardus rex frater ejus tenuerunt et sicut feoda teneri debent exceptis supradictis qua nobis remanent sicut supradictum est De comite Engolismi et vicecomite Limovicensi sic erit quod rex Johannes recipiet eos in homines et quod jura eorum eis dimittet De comite Flandrie et comite Bolonia sic erit quod comes Flandrie tenebit id quod tenet de terra nostra et nos ea que tenemus de comite Bolonie scilicet dominia et feoda et ea que comes Ponticii tenet in feodo et dominium remaneret nobis et comiti Ponticii propter hoc quod comes Flandrie tenet de nostro ideo faciet nobis hominium ligium Et si ipse comes Flandrie aut aliquis hominum meorum qui meli[us] sint aut esse debent homines nostri quam regis Anglie nobis malum facere aut nocere velint rex Anglie non poterit contra nos adjuvare et manu tenere eos similiter neque nos suos qui sint aut melius esse debent homines sui quam nostri contra eum salva forma hujus pacis predicta In conventionibus istis habet rex Anglie conventionem quod ipse Otoni nullum faciet auxilium neque per pecuniam neque per gentes neque per milites [] nisi per consilium nostrum De Arthuro sic erit quod rex Anglie non minuet eum de feodo vel de dominio Britannie citra mare Anglie nisi per rectum judicium curie sue Rex vero Anglie dedit nobis securitates de hominibus suis subscriptis Baldwino comite Albemaris Willelmo comite de Pembroc Hugone de Gurney Willelmo de [Humet] constabulario Normannie Roberto de Harecurt Johanne de Pratellis Willelmo de Kau Garino de Capiun qui juraverunt hoc modo quod ipsi cum omnibus suis feodis citra mare ad nos venient si rex Anglie non teneret pacem et conventionem sicut divisa est Nos quoque dedimus securitatem de hominibus nostris subscriptis comite Roberto Drocorum comite Galfrido Perticii Willelmo Garland Bartholomeo de Roia Gervasio de Castellis Waltero Camerario Ursone filio ejus Philippo de Leuns Waltero Camerario juniore qui similiter juraverunt quod cum omnibus suis ad regem Anglie venirent si nos ei pacem hanc et conventionem non tenuerimus sicut est divisa Nos autem et predicti hostagii bona fide et sine malo ingenio hec firmiter et fideliter observanda juravimus Que ut perpetuum robur obtineant presentem chartam auctoritate sigilli nostri corroboravimus Actum apud G[uleton] incarnatione Domini MCC mense Maii
