Charter Document - 08070001
| Charter Number: | 08070001 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Annales de Burton |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1198 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
British Library - Cotton MS Vespasian E III (f7v,p28) |
Charter:
Celestinus episcopus servus servorum dei dilectis filiis archiepiscopo Cantuariensi episcopo Lincolniensi et abbati de Sancto Edmundo salutem et apostolicam benedictionem Sicut ea que a predecessoribus nostris provida fuerint deliberatione statuta nullatenus irritari volumus vel infringi sic que per surreptionem ab eis obtenta sunt in honestatis ecclesiastica detrimentum corrigi volumus et in statum redigi meliorem Cum enim sicut accepimus imo sicut bene novimus in Conventrie ecclesia fere a prima fidei Christiana fundatione in Anglie ordo fuerit monasticus institutus et in tantum in ea observantia servierunt regulari ut ab Apostolica sede privilegiare et inclyte recordationis regibus Anglie dotari meruerunt et ditari dolemus plurimum quod venerabilis frater noster Cestrensis episcopus occasione quarundam literarum quas a bone memorie Papa Clemente predecessore nostro ad falsam suggestionem sine conventio nostra et fratrum nostrorum sicut dicitur et vix credere possumus impetravit dilectos filios nostros priorem et conventum de eodem monasterio violenter ejecit et canonicos in eo instituit seculares Cum igitur id in monastice religionis et totius ecclesiastice discipline redundet opprobrium nec nostre intentionis sit quod dictus predecessor noster tante irregularitatis nisi circumventus auctoritatem prestiterit aut favorem fraternitati vestre per Apostolica scripta mandamus et in virtute obedientie districte precipimus quatenus [predictis literis vel aliis privilegiis confirmationis vel indulgentie nequaquam obstantibus] amotis ab eodem monasterio secularibus clericis qui in eo fuerunt per supradictum episcopum instituti sine alicujus questionis impedimento monasticum ibidem ordinem reformetis monachos ejectos exinde reducentes in illud et tales in eo instituentes personas qui beati Benedicti regulam observare debeant et desiderent Memoratum vero episcopum et universos detentores bonorum ejusdem ecclesie ad eorum restitutionem per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compellatis Volumus etiam nihilominus et mandamus ut donationes ejusdem episcopi infeudationes locationes et alienationes possessionum ejusdem ecclesie ab eo tempore factas nostra freti auctoritate cassetis eos qui contravenire presumpserint sublato appellationis obstaculo censura canonica percellentem illos qui manus violentas in predictas monachos injecerunt denuncietis excommunicatos et cum literarum vestrarum testimonio veniant ad sedem Apostolicam absolvendi Datum []
