Charter Document - 08060009
| Charter Number: | 08060009 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Annales de Theokesberia [Tewkesbury] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Order |
| Date: | 1250 |
| Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
| Resource Link(s): |
British Library - Cotton MS Cleopatra A VII (f100v,p210) |
Charter:
Ricardus de Clare comes Gloucestrie et Hertfordie Ade de Bechtesgate balivo de Craneburnia salutem Intimavit nobis abbas de Theoukesberia quod ad libertatem suam pertineat quod judicium faciat in curia sua de latronibus captis in terra sua de Wynborne quam quidem libertatem similiter vindicavimus super quo a nobis habuisti preceptum et mandatum ut super hoc diligentem faceres inquisitionem et quia non constare potuit nobis ad plenum per inquisitionem factam super hoc quam nobis misisti si primus latro de quo in eadem fiebat mentio captus fuit et judicatus tempore garde vel tempore veri domini ideo tibi mandamus quatinus permittas ad presens predictum abbatem uti eadem libertate quam ei rep ligavimus usque adventum nostrum in Anglie et judicare dictum latronem in curia sua et suspendere ad furcas nostras si necesse fuerit salvo tamen jure nostro siquid habemus Et interim diligentem facias inquisitionem iterato super illo precipue articulo utrum videlicet tempore custodie vel tempore veri domini captus fuit et judicatus ille primus latro de quo nobis mandasti et in adventu nostro nos inde reddas certiores Preterea districtiones quas facis dicto abbati de bosci suis in rescriptum ponas usque ad reditum nostrum in Anglie Datum apud Thonebrugge viii die Marcii anno regni regis Henrici triginta quatuor
